- MYGDONIA
- MYGDONIAregio Macedoniae in Thraciam vergens, inter Axium, et Strymonem fluv. Plin. l. 4. c. 10. Populi Mygdones, qui in Asiam transgressi, in ea parte Mysiae consederunt, quae Troadi superiacet, Rhyndaco amni, et Dascylitico lacui propinqua, eamque regionem de nomine relictae patriae Mygdoniam appellârunt. In hac regione nioben natam volunt Poetae. Estitem magnae Phrygiae regio Steph. qui hanc quoque Mychthoniam vocari ait. Hinc Mygdonia mater Deorum. Val. Flac. Arg. l. 3. v. 46.—— Anticipitem lymphaverat urbemMygdoniae Pan iussa ferens saevissima matris.Et l. 8. v. 239.Sic ubi Mygdonios planctus sacer alluit Almo,Laetaque iam Cybele.Claudian. de Consulatu quem Manlius Theodorus cum Eutropio gessit: v. 298.Perfossique ruunt populo pallente leones,Quales Mygdonio curru frenare CybelleOptat. ——Porro Mygdoniam terram divitem fuisse patet ex. Horat. apud quem l. 2. Od. 12. v. 22. legimus,Aut pinguis Phrygiae Mygdonias opes.Marmore etiam abundabat. Ovid. Ep. 15. Heroid. v. 142.Quae mihi Mygdonii marmoris instar erunt.Nic. Lloydius.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.